Monday, November 15, 2021

Solemnity of Christ The King

Domini Nostri Iesu Christi Universorum Regis:

Booklets for singing the Liturgy of the Hours with Gregorina Chant


I Vespers - Morning Prayer - II Vespers:


Office of Readings with Vigil


 Vigil:

CANTICA

Ant. Tua est poténtia, tuum regnum, Dómine, tu es super omnes gentes: da pacem in diébus nostris.

Canticum I
Benedictus es, Domine

1 Chr 29, 10-13

Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis (Mt 26, 64).

10Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *

ab ætérno in ætérnum.

11Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *

glória, splendor atque maiéstas.

Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *

tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.

12De te sunt divítiæ et glória, *

tu domináris ómnium.

In manu tua virtus et poténtia, *

in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.

13Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *

et laudámus nomen tuum ínclitum.

HTML © Juraj Vidéky


Canticum II
Confitebor tibi, Domine

Is 12, 1-6

Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni (Ap 22, 1).

1Confitébor tibi, Dómine, quóniam cum irátus eras mihi, *

convérsus est furor tuus, et consolátus es me.

2Ecce Deus salútis meæ; *

fiduciáliter agam et non timébo,

quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *

et factus est mihi in salútem.

3Et hauriétis aquas in gáudio *

de fóntibus salútis.

4Et dicétis in die illa: *

« Confitémini Dómino et invocáte nomen eius,

notas fácite in pópulis adinventiónes eius; *

mementóte quóniam excélsum est nomen eius.

5Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit; *

notum sit hoc in univérsa terra.

6Exsúlta et lauda, quæ hábitas in Sion, *

quia magnus in médio tui Sanctus Israel ».

Canticum III
Gaudens gaudebo

Is 61, 10 – 62, 5

Vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux … ecce nubes lucida obumbravit eos (Mt 17, 2. 5).

61,10Gaudens gaudébo in Dómino, *

et exsultábit ánima mea in Deo meo,

quia índuit me vestiméntis salútis *

et induménto iustítiæ circúmdedit me,

quasi sponsum decorátum coróna *

et quasi sponsam ornátam monílibus suis.

11Sicut enim terra profert germen suum †

et sicut hortus semen suum gérminat, *

sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus.

62,1Propter Sion non tacébo *

et propter Ierúsalem non quiéscam,

donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *

et salus eius ut lampas accendátur.

2Et vidébunt gentes iustítiam tuam *

et cuncti reges glóriam tuam;

et vocáberis nómine novo, *

quod os Dómini nominábit.

3Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *

et diadéma regni in manu Dei tui.

4Non vocáberis ultra Derelícta, *

et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;

sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *

et terra tua Nupta,

quia complácuit Dómino in te, *

et terra tua erit nupta.

5Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *

ita ducent te fílii tui;

ut gaudet sponsus super sponsam, *

ita gaudébit super te Deus tuus.

Ant. Tua est poténtia, tuum regnum, Dómine, tu es super omnes gentes: da pacem in diébus nostris.


Monday, April 26, 2021

Beatæ Mariæ Vírginis de Bono Consilio

Today we celebrate in Canada the Optional Memorial  of our Mother of Good Counsel, Patroness of the Catholic Women's League.

I've uploaded the chant booklet for Morning and Evening Prayer devotionally sung as a feast. [Proprium de Sanctis tab above]

The beautiful proper antiphons are taken from the Liber Usualis "proper for the Dioceses of the US", and the Solesmes Antiphonale 1912.

This advocation of the Blessed Virgin Mary has a long tradition with the Agustinian religious family. They have it in their proper liturgical calendar as Feast.

More information on this advocation of the Blessed Mother here.