II VESPERAS
HYMNUS
Psalmodia
Ant. 1
- Iucundáre, fília Sion, et exsúlta satis, fília Ierúsalem,
allelúia.
Liber Antiphonarius p. 213
Psalmus 109 (110), 1-5. 7 (8.G*)
2. Donec ponam inimícos tuos, * scabéllum pedum
tuórum.
3. Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
4. Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus
sanctórum: * ex útero ante lucíferum génui te.
5. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: * Tu
es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
6. Dóminus a dextris tuis, * confrégit in die
iræ suæ reges.
7. Judicábit in natiónibus, implébit ruínas: *
conquassábit cápita in terra multórum.
8. De torrénte in via bibet: * proptérea exaltábit
caput.
9. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
10. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
* et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant 2:
Rex noster advéniet
Christus, quem Ioánnes prædicávit Agnum esse ventúrum.
Psalmus 113 A (114) (5.a)
2. Facta est
Judǽa sanctificátio ejus, * Israël potéstas ejus.
3. Mare
vidit, et fugit: * Jordánis convérsus est retrórsum.
4. Montes
exsultavérunt ut aríetes, * et colles sicut agni óvium.
5. Quid est tibi,
mare, quod fugísti: * et tu, Jordánis, quia convérsus es retrórsum?
6. Montes,
exsultástis sicut aríetes, * et colles, sicut agni óvium.
7. A fácie
Dómini mota est terra, * a fácie Dei Jacob.
8. Qui
convértit petram in stagna aquárum, * et rupem in fontes aquárum.
9. Glória
Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
10.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum.
Amen.
Ant 3
–Ecce vénio cito, et
merces mea mecum est, dicit Dóminus: dare unicuíque secúndum ópera sua.
Canticum Cf. Ap 19, 1-2. 5-7 (6.F)
3. Alléluia. 6Quóniam regnávit Dóminus,
Deus noster omnípotens. * 7Gaudeámus et exsultémus et
demus glóriam ei. Allelúia.
4. Allelúia. Quia venérunt núptiæ Agni,
* et uxor eius præparávit se. Allelúia.
5. Glória Patri et Fílio * et Spirítui
Sancto,
6. sicut erat in princípio et nunc et semper
* et in sǽcula sæculórum. Amen.
LECTIO BREVIS
Phil 4, 4-5
Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! Modéstia
vestra nota sit ómnibus homínibus. Dóminus prope.
RESPONSORIUM BREVE
Liber Usulis p. 243
MAGNIFICAT
Ant. Anno A – Spíritus Sanctus in te descéndet, María: ne tímeas, habébis in útero Fílium Dei, allelúia.
Canticum
evangelicum Lc 1, 46-55 (8.G)
3.
Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me
dicent omnes generatiónes.
4. Quia fecit
mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
5. Et misericórdia
ejus a progénie in progénies * timéntibus eum.
6. Fecit
poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
7. Depósuit
poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.
8. Esuriéntes
implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
9. Suscépit
Israël púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ.
10. Sicut
locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini ejus in
sǽcula.
11. Glória
Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
12. Sicut erat in princípio, et nunc,
et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
PRECES
Redemptórem nostrum Iesum Christum, qui est
via, véritas et vita, supplíciter rogémus, dicéntes:
Veni et mane nobíscum, Dómine.
Iesu, Fili Altíssimi, qui Vírgini Maríæ per Gabriélem
annuntiátus es,
—veni ad regnándum super plebem tuam in ætérnum.
Tu, Sancte Dei, cui Præcúrsor in sinu Elísabeth
exsultávit,
—veni ad dandum univérso mundo gáudium salútis.
Iesu Salvátor, cuius nomen Ioseph viro iusto ab Angelo
revelátum est,
—veni ad pópulum tuum salvum faciéndum a peccátis eórum.
Lumen mundi, quod Símeon et omnes iusti exspectábant,
—veni ad consolándum nos.
Oriens indefíciens, quem nos ex alto
visitatúrum prædíxit Zacharías,
—veni ad illuminándum illos, qui in umbra mortis sedent.
ORATIO
Da, quǽsumus,
omnípotens Deus, hanc tuis fidélibus
voluntátem, ut, Christo tuo veniénti
iustis opéribus occurréntes,
eius déxteræ sociáti,
regnum mereántur possidére
cæléste. Per Dóminum nostrum Iesum Christum,
Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per
ómnia sǽcula sæculórum.
Dóminus
nos benedícat,
et ab
omni malo deféndat,
et ad
vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.