Domini Nostri Iesu Christi Universorum Regis:
Booklets for singing the Liturgy of the Hours with Gregorina Chant
I Vespers - Morning Prayer - II Vespers:
Vigil:
CANTICA
Ant. Tua est poténtia, tuum regnum, Dómine, tu es super omnes gentes: da pacem in diébus nostris.
10Benedíctus es, Dómine Deus Israel patris nostri, *
ab ætérno in ætérnum.
11Tua est, Dómine, magnificéntia et poténtia, *
glória, splendor atque maiéstas.
Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt, *
tuum, Dómine, regnum, et tu eleváris ut caput super ómnia.
12De te sunt divítiæ et glória, *
tu domináris ómnium.
In manu tua virtus et poténtia, *
in manu tua est magnificáre et firmáre ómnia.
13Nunc ígitur, Deus noster, confitémur tibi *
et laudámus nomen tuum ínclitum.
HTML © Juraj Vidéky
1Confitébor tibi, Dómine, quóniam cum irátus eras mihi, *
convérsus est furor tuus, et consolátus es me.
2Ecce Deus salútis meæ; *
fiduciáliter agam et non timébo,
quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
3Et hauriétis aquas in gáudio *
de fóntibus salútis.
4Et dicétis in die illa: *
« Confitémini Dómino et invocáte nomen eius,
notas fácite in pópulis adinventiónes eius; *
mementóte quóniam excélsum est nomen eius.
5Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit; *
notum sit hoc in univérsa terra.
6Exsúlta et lauda, quæ hábitas in Sion, *
quia magnus in médio tui Sanctus Israel ».
61,10Gaudens gaudébo in Dómino, *
et exsultábit ánima mea in Deo meo,
quia índuit me vestiméntis salútis *
et induménto iustítiæ circúmdedit me,
quasi sponsum decorátum coróna *
et quasi sponsam ornátam monílibus suis.
11Sicut enim terra profert germen suum †
et sicut hortus semen suum gérminat, *
sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus.
62,1Propter Sion non tacébo *
et propter Ierúsalem non quiéscam,
donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *
et salus eius ut lampas accendátur.
2Et vidébunt gentes iustítiam tuam *
et cuncti reges glóriam tuam;
et vocáberis nómine novo, *
quod os Dómini nominábit.
3Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *
et diadéma regni in manu Dei tui.
4Non vocáberis ultra Derelícta, *
et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;
sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *
et terra tua Nupta,
quia complácuit Dómino in te, *
et terra tua erit nupta.
5Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *
ita ducent te fílii tui;
ut gaudet sponsus super sponsam, *
ita gaudébit super te Deus tuus.
Ant. Tua est poténtia, tuum regnum, Dómine, tu es super omnes gentes: da pacem in diébus nostris.
No comments:
Post a Comment