Dominica I
Ad Vigilias
OFFICIUM LECTIONIS
INVITATORIUM
HYMNUS
Psalmodia
Ant. 1
- Véniet ecce Rex
excélsus cum potestáte magna ad salvándas gentes,
allelúia
2. Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
3. Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus
aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
4. Et fólium ejus non défluet: * et ómnia
quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
5. Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam
pulvis, quem prójicit ventus a fácie terræ.
6. Ideo non resúrgent ímpii in judício: *
neque peccatóres in concílio justórum.
7. Quóniam novit Dóminus viam justórum: *
et iter impiórum períbit.
8. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui
Sancto.
9. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
* et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 -
Gaude et lætáre, fília
Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi. Sion, noli timére, quia cito véniet salus
tua
Psalmus 2 (4.E)
2. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum* advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
3. Dirumpámus víncula
eórum: * et projiciámus a nobis jugum ipsórum.
4. Qui hábitat in
cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
5. Tunc loquétur ad
eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
6. Ego autem
constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, *
prǽdicans præcéptum ejus.
7. Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie
génui te.
8. Póstula a me, et
dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos
terræ.
9. Reges eos in virga
férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
10. Et nunc, reges,
intellígite: * erudímini, qui judicátis terram.
11. Servíte Dómino in
timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
12. Apprehéndite
disciplínam, nequándo irascátur Dóminus,* et pereátis de via
justa.
13. Cum exárserit
in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
14. Glória Patri,
et Fílio, * et Spirítui Sancto.
15. Sicut erat in
princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum.
Amen.
Ant.3 - In
advéntu summi Regis mundéntur corda hóminum, ut digne ambulémus in occúrsum
illíus: quia ecce véniet et non tardábit.
Psalmus 3 (4.E)
2. Multi dicunt ánimæ
meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3. Tu autem,
Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput
meum.
4. Voce mea ad
Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto
suo.
5. Ego dormívi, et
soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit
me.
6. Non timébo
míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac,
Deus meus.
7. Quóniam tu
percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum
contrivísti.
8. Dómini est
salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
9. Glória Patri,
et Fílio, * et Spirítui Sancto.
10. Sicut erat in
princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum.
Amen.
℣. Respícite et leváte cápita ves-tra
℟. Quóniam appropínquat redémptio ves-tra
LECTIO PRIOR
Incipit liber Isaíæ prophétæ 1,
1-18
Obiurgatio populi
1Vísio Isaíæ, fílii Amos, quam vidit super Iudam et Ierúsalem in diébus Ozíæ, Ióatham,
Achaz, Ezechíæ, regum Iudæ.
2Audíte, cæli, et áuribus pércipe, terra,
quóniam Dóminus locútus est:
« Fílios enutrívi et exaltávi, ipsi autem sprevérunt me.
3Cognóvit bos possessórem suum, et
ásinus præsépe dómini sui; Israel non cognóvit, pópulus meus non intelléxit ».
4Væ genti peccatríci, pópulo gravi iniquitáte,
sémini nequam, fíliis scelerátis!
Dereliquérunt Dóminum, blasphemavérunt
Sanctum Israel, abalienáti sunt retrórsum.
5Super quo percutiémini vos ultra, addéntes
prævaricatiónem? Omne caput lánguidum, et omne cor mærens.
6A planta pedis usque ad vérticem non
est in eo sánitas; vulnus et livor et plaga tumens non est circumligáta, nec
curáta medicámine, neque fota óleo.
7Terra vestra desérta, civitátes
vestræ succénsæ igni; regiónem vestram coram vobis aliéni dévorant, et
desolábitur sicut in vastitáte hostíli.
8Et derelinquétur fília Sion ut
umbráculum in vínea, sicut tugúrium in cucumerário, sicut cívitas, quæ obsséssa
est.
9Nisi Dóminus exercítuum reliquísset
nobis semen, quasi Sódoma fuissémus et quasi Gomórrha símiles essémus.
10Audíte verbum Dómini, príncipes
Sodomórum; percípite áuribus legem Dei nostri, pópulus Gomórrhæ.
11Quo mihi multitúdinem victimárum
vestrárum?, dicit Dóminus.
Plenus sum holocáustis aríetum et
ádipe pínguium; et sánguinem vitulórum et agnórum et hircórum nólui.
12Cum venéritis ante conspéctum meum, quis
quæsívit hæc de mánibus vestris, ut ambularétis in átriis meis?
13Ne afferátis ultra sacrifícium vanum;
abominátio mihi incénsum, neoménia et sábbatum et convéntus; non feram scelus
cum cœtu sollémni; 14caléndas vestras et sollemnitátes vestras odívit
ánima mea, facta sunt mihi molésta, laborávi sústinens.
15Et cum extendéritis manus vestras, avértam
óculos meos a vobis; et cum multiplicavéritis oratiónem, non exáudiam: manus
enim vestræ sánguine plenæ sunt.
16Lavámini, mundi estóte, auférte malum
cogitatiónum vestrárum ab óculis meis; quiéscite ágere pervérse, 17díscite
benefácere: quǽrite iudícium, subveníte opprésso, iudicáte pupíllo, deféndite
víduam.
18Et veníte, et iudício contendámus, dicit
Dóminus.
Si fúerint peccáta vestra ut
cóccinum, quasi nix dealbabúntur; et si fúerint rubra quasi vermículus, velut
lana erunt.
RESPONSORIUM Is 1, 16. 18. 17
℟. Lavámini, mundi estóte,
auférte malum cogitatiónum vestrárum ab óculis meis; * Si fúerint peccáta vestra ut
cóccinum, quasi nix dealbabúntur.
℣. Quiéscite ágere
pervérse, díscite benefácere, quǽrite iudícium. * Si fúerint peccáta vestra ut cóccinum, quasi nix
dealbabúntur.
LECTIO ALTERA
Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi
(Cat. 15, 1-3: PG 33, 870-874)
De duplici adventu Iesu Christi
Christi advéntum annuntiámus, non unum dumtáxat, sed et
álterum prióre multo speciosiórem. Ille enim patiéntiæ significatiónem prǽtulit; iste vero divíni regni diadéma feret.
Nam ut plúrimum duplícia sunt ómnia
apud Dóminum nostrum Iesum Christum. Duplex natívitas, áltera ex Deo ante sǽcula, áltera ex Vírgine in consummatióne sæculórum; duplex descénsus: unus obscúrus, qui tamquam plúviæ in vellus, alter vero conspícuus, nimírum futúrus.
In primo advéntu fásciis involútus est in præsépio: in
secúndo amicítur lúmine quasi vestiménto. In prióre sustínuit crucem,
ignomíniam aspernátus; in áltero véniet angelórum exércitu stipátus,
glorificátus.
Non ígitur in primo tantum advéntu
acquiéscimus, sed et secúndum exspectámus. Cumque in prióre dixérimus: Benedíctus
qui venit in nómine Dómini, idem rursum dicémus in posterióre: ut cum
ángelis occurréntes Dómino, adorántes clamémus: Benedíctus qui venit in
nómine Dómini.
Véniet Salvátor non ut íterum iudicétur, sed ut in ius
vocet eos a quibus in iudícium est vocátus. Qui prius cum iudicarétur tácuit,
conscelerátis qui immánia in illum, quando in crucem egére ausi sunt, in
memóriam révocans dicet: Hæc fecísti et tácui.
Tunc, piæ dispensatiónis causa, hómines leni
persuasióne docens venit: eo vero témpore, velint, nolint, regno illíus
necessário subiciéntur.
De utróque illo advéntu lóquitur Malachías prophéta: Et
statim véniet ad templum suum Dóminus, quem vos quǽritis. Ecce unus advéntus.
Et rursus de áltero ita infit: Et
Angelus testaménti quem vos quǽritis. Ecce véniet Dóminus omnípotens: et quis sustinébit diem ingréssus eius aut quis subsístet in visióne eius? eo quod ipse accédit tamquam ignis conflatórii, tamquam herba lavántum: et
sedébit conflans et emúndans.
Duos quoque illos advéntus signíficat Paulus ad Titum
scribens his verbis: Appáruit grátia Dei salvatóris ómnibus homínibus,
erúdiens nos, ut, abnegántes impietátem et mundána desidéria, temperánter et
pie et iuste vivámus in præsénti sǽculo exspectántes beátam spem et apparitiónem glóriæ magni Dei et salvatóris nostri Iesu Christi. Viden, quómodo primum expréssit
advéntum, de quo grátias agit; álterum vero, quem exspectámus.
Proptérea fídei quam profitémur tenor
nunc ita est tráditus, ut credámus in eum qui et ascéndit in cælos, et
consédit a dextris Patris. Et ventúrus est in glória iudicáre vivos et mórtuos;
cuius regni non erit finis.
Véniet ígitur Dóminus noster Iesus Christus e cælis.
Véniet vero circa finem mundi huius cum glória in postréma die. Fiet enim mundi
huius consummátio, et factus iste mundus rursum renovábitur.
RESPONSORIUM Porov. Ps
49, 3; 80, 2; 24, 7-9
℟. Aspíciens a longe, ecce
vídeo Dei poténtiam veniéntem, et nébulam totam terram tegéntem. * Ite óbviam ei, et dícite: * Núntia nobis, si tu es ipse, * Qui regnatúrus es in pópulo Israel.
℣1. Quique terrígenæ, et
fílii hóminum, simul in unum dives et pauper, * Ite óbviam ei, et dícite:
℣2. Qui regis Israel,
inténde, qui dedúcis velut ovem Ioseph, * Núntia nobis, si tu es ipse.
℣3. Tóllite portas, príncipes, vestras,
et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ. * Qui regnatúrus es in pópulo Israel.
℟. Aspíciens a longe, ecce
vídeo Dei poténtiam veniéntem, et nébulam totam terram tegéntem. * Ite óbviam ei, et dícite: * Núntia nobis, si tu es ipse, * Qui regnatúrus es in pópulo Israel.
AD VIGILIAS
Cantica Ant. – Gaude
et lætáre, filia Sion: quia ecce Ego vénio et habitábo in medio tui, dicit Dóminus.
Canticum
I - Is 40:
10-17 (1.g)
2. Ecce merces ejus cum eo, * et opus illíus
coram illo.
3. Sicut pastor gregem suum pascet: † in bráchio suo
congregábit agnos, et in sinu suo levábit; * fetas ipse portábit.
4. Quis mensus est pugíllo aquas, * et
cælos palmo ponderávit?
5. Quis appéndit tribus dígitis molem terræ,
* et liberávit in póndere montes, et colles in statéra?
6. Quis adjúvit spíritum Dómini?
* aut quis consiliárius ejus fuit, et osténdit illi?
7. Cum quo íniit consílium, et instrúxit eum, † et
dócuit eum sémitam justítiæ, * et erudívit eum scíentiam, et viam
prudéntiæ osténdit illi?
8. Ecce Gentes quasi stilla sítulæ, * et
quasi moméntum statéræ reputátæ sunt:
9. Ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus. †
Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, * et animália ejus non
suffícient ad holocáustum.
10. Omnes Gentes quasi non sint, sic sunt coram eo,
* et quasi níhilum et ináne reputátæ sunt ei.
11. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui
Sancto.
12. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
* et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum
II - Is 42:
10-16 (1.g)
2. Qui descénditis in mare, et plenitúdo ejus,
* ínsulæ, et habitatóres eárum.
3. Sublevétur desértum et civitátes ejus.
* In dómibus habitábit Cedar:
4. Laudáte, habitatóres Petræ, * de
vértice móntium clamábunt.
5. Ponent Dómino glóriam, * et laudem
ejus in ínsulis nuntiábunt.
6. Dóminus sicut fortis egrediétur,
* sicut vir prœliátor suscitábit zelum:
7. Vociferábitur, et clamábit: * super
inimícos suos confortábitur.
8. Tácui semper, sílui, pátiens fui, *
sicut partúriens loquar:
9. Dissipábo, et absorbébo simul. † Desértos fáciam montes
et colles, * et omne gramen eórum exsiccábo:
10. Et ponam flúmina in ínsulas, * et
stagna arefáciam.
11. Et ducam cæcos in viam,
quam nésciunt, * et in sémitis, quas ignoravérunt, ambuláre eos fáciam:
12. Ponam ténebras coram eis in lucem, *
et prava in recta.
13. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui
Sancto.
14. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
* et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum
III - Is 49:
7-13 (1.g)
2. Reges vidébunt, et consúrgent príncipes, † et
adorábunt propter Dóminum, quia fidélis est, * et Sanctum Israel,
qui elégit te.
3. Hæc dicit Dóminus: † In témpore plácito exaudívi
te, * et in die salútis auxiliátus sum tui:
4. Et servávi te, et dedi te in fœdus pópuli,
* ut suscitáres terram, et possidéres haereditátes dissipátas:
5. Ut díceres his, qui vincti sunt: Exíte:
* et his, qui in ténebris: Revelámini.
6. Super vias pascéntur, * et in ómnibus
planis páscua eórum.
7. Non esúrient neque sítient, † et non percútiet eos æstus
et sol: * quia miserátor eórum reget eos, et ad fontes aquárum potábit
eos.
8. Et ponam omnes montes meos
in viam, * et sémitæ meæ exaltabúntur.
9. Ecce isti de longe vénient, † et ecce illi ab Aquilóne
et Mari, * et isti de terra austráli.
10. Laudáte, cæli, et exsúlta, terra, † jubiláte, montes,
laudem: * quia consolátus est Dóminus pópulum suum, et páuperum suórum miserébitur.
11. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui
Sancto.
12. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
* et in sǽcula sæculórum. Amen.
Cantica Ant. – Gaude
et lætáre, filia Sion: quia ecce Ego vénio et habitábo in medio tui, dicit Dóminus.
EVANGELIUM
Léctio
sancti Evangélii secúndum Lucam 24, 1-12
Quid quæritis viventem cum mortuis?
1Prima sabbatórum, valde dilúculo venérunt ad monuméntum
portántes, quæ paráverant, arómata. 2Et invenérunt lápidem revolútum a monuménto 3et ingréssæ non invenérunt corpus
Dómini Iesu. 4Et factum est, dum mente hæsitárent de isto, ecce duo
viri stetérunt secus illas in veste fulgénti. 5Cum timérent autem et declinárent
vultum in terram, dixérunt ad illas: « Quid quǽritis vivéntem cum mórtuis? 6Non est hic, sed surréxit. Recordámini quáliter locútus
est vobis, cum adhuc in Galilǽa esset, 7dicens: “Opórtet Fílium hóminis tradi in manus hóminum
peccatórum et crucifígi et die tértia resúrgere” ». 8Et recordátæ sunt verbórum eius 9et regréssæ a monuménto nuntiavérunt
hæc ómnia illis Undecim et céteris ómnibus. 10Erat autem María Magdaléne et Ioánna
et María Iacóbi; et céteræ cum eis dicébant ad apóstolos hæc. 11Et visa sunt ante illos sicut
deliraméntum verba ista, et non credébant illis. 12Petrus autem surgens cucúrrit ad
monuméntum et procúmbens videt linteámina sola; et rédiit ad sua mirans, quod
factum fúerat.
TE DEUM
ORATIO
Da, quǽsumus,
omnípotens Deus, hanc tuis fidélibus
voluntátem, ut, Christo tuo veniénti
iustis opéribus occurréntes,
eius déxteræ sociáti,
regnum mereántur possidére
cæléste. Per Dóminum nostrum Iesum Christum,
Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per
ómnia sǽcula sæculórum.
No comments:
Post a Comment