LAUDES
HYMNUS
Ant 1.- In illa die stillábunt montes dulcédinem, et colles fluent
lac et mel, allelúia.
Liber Usualis p.323
Psalmus 62 (63), 2-9
(8.G)
2. Sitívit in te
ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
3. In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: † sic in
sancto appárui tibi, * ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
4. Quóniam mélior est misericórdia
tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
5. Sic benedícam te in vita mea:
* et in nómine tuo levábo manus meas.
6. Sicut ádipe et pinguédine
repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os
meum.
7. Si memor fui tui super stratum
meum, † in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adjútor meus.
8. Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, † adhǽsit
ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.
9. Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, †
introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium
erunt.
10. Rex vero lætábitur in Deo, †
laudabúntur omnes qui jurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium
iníqua.
11. Glória Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
12. Sicut erat in princípio, et nunc,
et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 - Montes et colles cantábunt coram Deo laudem, et ómnia ligna
silvárum plaudent mánibus: quóniam véniet Dóminus dominátor in regnum ætérnum,
allelúia.
Liber Antiphonarius p. 225
Canticum Dan 3, 57-88. 56
(1.f)
2. Benedícite, Ángeli Dómini, Dómino: *
benedícite, cæli, Dómino.
3. Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino: *
benedícite, omnes virtútes Dómini, Dómino.
4. Benedícite, sol et luna, Dómino: *
benedícite, stellæ cæli, Dómino.
5. Benedícite, omnis imber et ros, Dómino:
* benedícite, omnes spíritus Dei, Dómino.
6. Benedícite, ignis et æstus, Dómino: *
benedícite, frigus et æstus, Dómino.
7. Benedícite, rores et pruína,
Dómino: * benedícite, gelu et frigus, Dómino.
8. Benedícite, glácies et nives, Dómino: *
benedícite, noctes et dies, Dómino.
9. Benedícite, lux et ténebræ, Dómino: *
benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
10. Benedícat terra Dóminum: * laudet et
superexáltet eum in sǽcula.
11. Benedícite, montes et colles, Dómino:
* benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
12. Benedícite, fontes, Dómino: *
benedícite, mária et flúmina, Dómino.
13. Benedícite, cete, et ómnia, quæ movéntur in aquis,
Dómino: * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
14. Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino:
* benedícite, fílii hóminum, Dómino.
15. Benedícat Israël Dóminum: * laudet et
superexáltet eum in sǽcula.
16. Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino:
* benedícite, servi Dómini, Dómino.
17. Benedícite, spíritus, et ánimæ justórum, Dómino:
* benedícite, sancti, et húmiles corde, Dómino.
18. Benedícite, Ananía, Azaría, Mísaël, Dómino:
* laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
19. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu:
* laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
20. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli:
* et laudábilis, et gloriósus, et superexaltátus in sǽcula.
Ant. 3
- Ecce véniet Prophéta magnus, et ipse
renovábit Ierúsalem, allelúia
Liber Antiphonarius p. 214
Psalmus 149 (4.A*)
2. Lætétur Israël in eo, qui fecit eum: *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
3. Laudent nomen ejus in choro: *
in týmpano, et psaltério psallant ei.
4. Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo:
* et exaltábit mansuétos in salútem.
5. Exsultábunt sancti in glória: *
lætabúntur in cubílibus suis.
6. Exaltatiónes Dei in gútture eórum:
* et gládii ancípites in mánibus eórum.
7. Ad faciéndam vindíctam in natiónibus: *
increpatiónes in pópulis.
8. Ad alligándos reges eórum in compédibus:
* et nóbiles eórum in mánicis férreis.
9. Ut fáciant in eis judícium conscríptum:
* glória hæc est ómnibus sanctis ejus.
10. Glória Patri, et Fílio, * et
Spirítui Sancto.
11. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
* et in sǽcula sæculórum. Amen.
LECTIO
BREVIS
Rom 13, 11-12
Hora est iam vos de somno súrgere, nunc
enim própior est nobis salus quam cum credídimus. Nox procéssit, dies autem
appropiávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis.
RESPONSORIUM
BREVE
Liber Usualis p. 230
BENEDICTUS
Ant. Anno A – Si sciret paterfamílias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique et non síneret pérfodi domum suam.
Canticum
evangelicum Lc 1, 68-79 (8.G)
2. Et eréxit cornu salútis nobis:
* in domo David, púeri sui.
3. Sicut locútus est per os
sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
4. Salútem ex inimícis nostris,
* et de manu ómnium, qui odérunt nos.
5. Ad faciéndam misericórdiam
cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
6. Jusjurándum, quod jurávit
ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
7. Ut sine timóre, de manu
inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
8. In sanctitáte, et justítia coram ipso, *
ómnibus diébus nostris.
9. Et tu, puer, Prophéta
Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias
ejus:
10. Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in
remissiónem peccatórum eórum:
11. Per víscera misericórdiæ
Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
12. Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent:*
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
13. Glória Patri, et Fílio,
* et Spirítui Sancto.
14. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
PRECES
Deum Patrem,
qui nobis grátiam exspectándi revelatiónem Dómini nostri Iesu Christi benígne
largítur, orémus dicéntes:
Osténde nobis, Dómine,
misericórdiam tuam.
Spíritum
nostrum, Dómine, et ánimam et corpus sanctífica,
—et irreprehensíbiles nos serva in Fílii tui advéntum.
Fac nos hac
die sancte ambuláre,
—atque iuste ac pie in hoc sæculo vívere.
Da nobis
Dóminum nostrum Iesum Christum indúere,
—et Spíritu Sancto impléri.
Concéde ut
vígiles maneámus, Dómine,
—usque ad Fílii tui manifestatiónem gloriósam.
ORATIO
Da, quǽsumus,
omnípotens Deus, hanc tuis fidélibus
voluntátem, ut, Christo tuo veniénti
iustis opéribus occurréntes,
eius déxteræ sociáti,
regnum mereántur possidére
cæléste. Per Dóminum nostrum Iesum Christum,
Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per
ómnia sǽcula sæculórum.
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
No comments:
Post a Comment